- CRINITI
- CRINITIsemper erant olim Francorum Reges, et Regiâ stirpe oriundi, reliqui vero tonsi, Agathias, l. 1. p. 9. Sollenne est Francorum Regibus, numquam tonderi, sed a pueris intonsi manent. Caesaries tota decenter eis in humeros propendet, anterior coma e fronte discriminata in utrumque latus deflexa. Neque vero, quemadmodum Tureis et Barbaris, impexa iis et squalida sordidaque est com, vel complicatione indecenter cirrata sed smigmata varia adhibent, diligenterque curant: idque velut insigne quoddam, eximiaque honoris praerogativa Regio generi apud eos tribuitur. Subditi enim orbiculatim tondentur, neque iis prolixiorem comam alere facile permittitur. Meminit quoque huius moris Gregor. Turon. l. 2. c. 9. Ado Viennensis, p. 149. Otto Frising. l. 4. c. 32. etc. Sed et Saxones Criniti erant. Witikind. de gestis Saxonum, l. 1. p. 5. Illis (Saxonibus) haec loquentibus, mirati sunt Franci praestantes corpore et animô viros, mirati sunt et novum habitum, arma quoque et diffusam scapulis caesariem. Quae eadem in Abbate Ursperg. leguntur. Vide quoque in vocibus Capillati et Clodio. Sed et Criniti praecipui ex nobilitate: civismodi in Regibus gentis huius priscis crinium flagella intueri licet in Portali Ecclesiae S. Germani Prat. Lutetiae, vide Annulum Childerici apud Chiffletium. Ceteri e plebe tonsi erant, ut auctor est Agathias, l. 1. Vide Savaronem et Sirmondum, ad Sidon. l. 1. Ep. 2. Bignonium ad L. Sal. tit. 26. Hottomann. et Matharellum in Franc. Gallia. c. 7. Nempe viguit is mos sub Merovingis Regibus, seu prima Regum Francorum stirpe: Sub altera vero Reges, nonpromissos ac in flagella digestos, sed decurtatos crines, atque adeo coeteri e plebe, gessêre: quod potissimum colligi datur ex Caroli M. et Ludovici Pii sigillis et Lotharii Carolique Calvi imaginibus, quas delineari curavit Balnzius, Not. ad Capitular. Regg. Franc. Sed et de Theodorico Gothorum Rege Sidonius ait, l. 1. Ep. 2. aurium legnlas (sicut mos gentis est) crinium superiacentium flagellis operiri, etc. Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque infra, ubi de Tondendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.